Commutatio Clistheniana

Tabula demorum Atticae antiquae

Commutatio Clistheniana designat constitutionis renovationem a Clistheni anno 508 / 507 a. Chr. Athenis effectam, qua fundamentum futurae Atticae democratiae institutum esse habetur.

Postquam populus Atheniensis iuvante Clistheni Peisistratum tyrannum evertit, ille renovationem a Solone inceptam instituendo novum civium ordinem eo modo perfecit, ut omnes cives secundum isonomiam dictam cogitationem ad rem publicam accessendam adhortarentur. Hodie autem solum peractis bellis Persicis institutoque foedere Attico admissio remigium quoque ad rem publicam gubernandam profecto exordium democratiae fuisse existimatur.

Demi, quorum multi iam antea exstabant, primaria urbis administrandae elementa facti sunt: Omnis demos uni ex triginta "trittyibus" ( τριττύς = "tertia pars") ad hoc creatis attributus est; omnis trittys ad unam ex decem phylis Atheniensibus (φυλή = "gens", "genus") pertinuit. Nomen demi ex loco medio – ut puta Eleusin - traxerunt.


© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search